Selected Orations of Cicero [in Latin]
C >>
Cicero >> Selected Orations of Cicero [in Latin]
M. TULLI CICERONIS
ORATIO IN CATILINAM PRIMA
IN SENATU HABITA
ARGUMENTUM
L. Sergius Catilina, homo patricii generis, magna vi et animi et
corporis, sed ingenio malo pravoque, praetorius, qui iam a. u. c. 689
caedem consulum facere eaque facta rerum potiri constituerat, casu autem
rem perficere prohibitus erat, ascitis ad consilium rei publicae
opprimendae hominibus omnis generis perditissiis atque audacissimis, quos
inopia, cupiditas, scelera stimulabant, consulatum in annum 691 p. u. c.
petivit, sed cum, quae in animo habebat, perniciosa rei publicae consilia
parum occultata essent, studiis bonorum omnium M. Tullius Cicero una cum
C. Antonio consul factus est. Qua re commotus L. Catilina M. Cicerone
C. Antonio consulibus cupidius etiam sua consilia recepit, quibus maxime
Ciceronis consulis diligentia restitit ad quem Catilinae eiusque sociorum
consilia a Fulvia, muliere nobili, quae rem habebat cum Q. Curio, qui
particeps fuit conspirationis illius, deferebantur. Cum autem ista mala
consilia contra salutem rei publicae a coniuratis inita apertius iam
agitarentur, senatus consultum factum est, darent operam consules, ne quid
res publica detrimenti caperet, effectumque est, ut Catilina spe
consulatus, quem in proximum annum petebat, excideret, designarenturque
D. Silanus et L. Murena. Quae cum ita essent, L. Catilina, qui iam ante
per Italiam ad homines seditiosos, maxime veteres L. Sullae milites,
concitandos nuntios miserat, ad C. Manlium, qui Faesulas, in urbem
Etruriae munitam, manum armatorum coegerat, proficisci constituit et
bellum patriae inferre convocatisque nocte, quae inter VIII et VII Id.
Novembres erat, sociis in domum M. Porci Laecae consilium, quod ceperat,
aperuit. Qua in congregatione nocturna duo equites Romani Ciceronem
consulem illa ipsa nocte ante lucem, cum sicut salutaturi eius domum
intrassent, interficiendum receperunt. M. Cicero vitatis insidiis proximo
die, qui fuit a. d. VI Id. Novembres, dispositis praesidiis senatum in
templum Iovis Statoris convocavit, quo cum Catilina quasi sui purgandi
causa venisset, Cicero eam, quae infra legitur, orationem in Catilinam
vehementissime invehens habuit.
Quo usque tandem abutere, Catilina, patientia nostra? quam diu etiam
furor iste tuus nos eludet? quem ad finem sese effrenata iactabit
audacia? Nihilne te nocturnum praesidium Palati, nihil urbis vigiliae,
nihil timor populi, nihil concursus bonorum omnium, nihil hic munitissimus
habendi senatus locus, nihil horum ora voltusque moverunt? Patere tua
consilia non sentis, constrictam iam horum omnium scientia teneri
coniurationem tuam non vides? Quid proxima, quid superiore nocte egeris,
ubi fueris, quos convocaveris, quid consilii ceperis, quem nostrum
ignorare arbitraris? O tempora, o mores! Senatus haec intellegit. consul
videt; hic tamen vivit. Vivit? immo vero etiam in senatum venit, fit
publici consilii particeps, notat et designat oculis ad caedem unum
quemque nostrum. Nos autem fortes viri satis facere rei publicae videmur,
si istius furorem ac tela vitemus. Ad mortem te, Catilina, duci iussu
consulis iam pridem oportebat, in te conferri pestem, quam tu in nos
[omnes iam diu] machinaris. An vero vir amplissumus, P. Scipio, pontifex
maximus, Ti. Gracchum mediocriter labefactantem statum rei publicae
privatus interfecit; Catilinam orbem terrae caede atque incendiis vastare
cupientem nos consules perferemus? Nam illa nimis antiqua praetereo, quod
C. Servilius Ahala Sp. Maelium novis rebus studentem manu sua occidit.
Fuit, fuit ista quondam in hac re publica virtus, ut viri fortes
acrioribus suppliciis civem perniciosum quam acerbissimum hostem
coercerent. Habemus senatus consultum in te, Catilina, vehemens et grave,
non deest rei publicae consilium neque auctoritas huius ordinis; nos, nos,
dico aperte, consules desumus. Decrevit quondam senatus, ut L. Opimius
consul videret, ne quid res publica detrimenti caperet; nox nulla
intercessit; interfectus est propter quasdam seditionum suspiciones
C. Gracchus, clarissimo patre, avo, maioribus, occisus est cum liberis
M. Fulvius consularis. Simili senatus consulto C. Mario et L. Valerio
consulibus est permissa res publica; num unum diem postea L. Saturninum
tribunum pl. et C. Servilium praetorem mors ac rei publicae poena
remorata est? At [vero] nos vicesimum iam diem patimur hebescere aciem
horum auctoritatis. Habemus enim huiusce modi senatus consultum, verum
inclusum in tabulis tamquam in vagina reconditum, quo ex senatus consulto
confestim te interfectum esse, Catilina, convenit. Vivis, et vivis non ad
deponendam, sed ad confirmandam audaciam. Cupio, patres conscripti, me
esse clementem, cupio in tantis rei publicae periculis me non dissolutum
videri, sed iam me ipse inertiae nequitiaeque condemno. Castra sunt in
Italia contra populum Romanum in Etruriae faucibus conlocata, crescit in
dies singulos hostium numerus; eorum autem castrorum imperatorem ducemque
hostium intra moenia atque adeo in senatu videmus intestinam aliquam
cotidie perniciem rei publicae molientem. Si te iam, Catilina,
comprehendi, si interfici iussero, credo, erit verendum mihi, ne non
potius hoc omnes boni serius a me quam quisquam crudelius factum esse
dicat. Verum ego hoc, quod iam pridem factum esse oportuit, certa de
causa nondum adducor ut faciam. Tum denique interficiere, cum iam nemo
tam inprobus, tam perditus, tam tui similis inveniri poterit, qui id non
iure factum esse fateatur. Quamdiu quisquam erit, qui te defendere
audeat, vives, et vives ita, ut [nunc] vivis. multis meis et firmis
praesidiis obsessus, ne commovere te contra rem publicam possis. Multorum
te etiam oculi et aures non sentientem, sicut adhuc fecerunt,
speculabuntur atque custodient.
Etenim quid est, Catilina, quod iam amplius expectes, si neque nox
tenebris obscurare coeptus nefarios nec privata domus parietibus continere
voces coniurationis tuae potest, si illustrantur, si erumpunt omnia? Muta
iam istam mentem, mihi crede, obliviscere caedis atque incendiorum.
Teneris undique; luce sunt clariora nobis tua consilia omnia; quae iam
mecum licet recognoscas. Meministine me ante diem XII Kalendas Novembris
dicere in senatu fore in armis certo die, qui dies futurus esset ante diem
VI Kal. Novembris, C. Manlium, audaciae satellitem atque administrum
tuae? Num me fefellit, Catilina, non modo res tanta, tam atrox tamque
incredibilis, verum, id quod multo magis est admirandum, dies? Dixi ego
idem in senatu caedem te optumatium contulisse in ante diem V Kalendas
Novembris, tum cum multi principes civitatis Roma non tam sui conservandi
quam tuorum consiliorum reprimendorum causa profugerunt. Num infitiari
potes te illo ipso die meis praesidiis, mea diligentia circumclusum
commovere te contra rem publicam non potuisse, cum tu discessu ceterorum
nostra tamen, qui remansissemus, caede te contentum esse dicebas? Quid?
cum te Praeneste Kalendis ipsis Novembribus occupaturum nocturno impetu
esse confideres, sensistin illam coloniam meo iussu meis praesidiis,
custodiis, vigiliis esse munitam? Nihil agis, nihil moliris, nihil
cogitas, quod non ego non modo audiam, sed etiam videam planeque sentiam.
Recognosce tandem mecum noctem illam superiorem; iam intelleges multo me
vigilare acrius ad salutem quam te ad perniciem rei publicae. Dico te
priore nocte venisse inter falcarios (non agam obscure) in M. Laecae
domum; convenisse eodem complures eiusdem amentiae scelerisque socios.
Num negare audes? quid taces? Convincam, si negas. Video enim esse hic
in senatu quosdam, qui tecum una fuerunt. O di inmortales! ubinam gentium
sumus? in qua urbe vivimus? quam rem publicam habemus? Hic, hic sunt in
nostro numero, patres conscripti, in hoc orbis terrae sanctissimo
gravissimoque consilio, qui de nostro omnium interitu, qui de huius urbis
atque adeo de orbis terrarum exitio cogitent! Hos ego video consul et de
re publica sententiam rogo et, quos ferro trucidari oportebat, eos nondum
voce volnero! Fuisti igitur apud Laecam illa nocte, Catilina, distribuisti
partes Italiae, statuisti, quo quemque proficisci placeret, delegisti,
quos Romae relinqueres, quos tecum educeres, discripsisti urbis partes ad
incendia, confirmasti te ipsum iam esse exiturum, dixisti paulum tibi esse
etiam nunc morae, quod ego viverem. Reperti sunt duo equites Romani, qui
te ista cura liberarent et sese illa ipsa nocte paulo ante lucem me in meo
lectulo interfecturos [esse] pollicerentur. Haec ego omnia vixdum etiam
coetu vestro dimisso comperi; domum meam maioribus praesidiis munivi atque
firmavi, exclusi eos, quos tu ad me salutatum mane miseras, cum illi ipsi
venissent, quos ego iam multis ac summis viris ad me id temporis venturos
esse praedixeram.
Quae cum ita sint, Catilina, perge, quo coepisti, egredere aliquando
ex urbe; patent portae; proficiscere. Nimium diu te imperatorem tua illa
Manliana castra desiderant. Educ tecum etiam omnes tuos, si minus, quam
plurimos; purga urbem. Magno me metu liberabis, dum modo inter me atque
te murus intersit. Nobiscum versari iam diutius non potes; non feram, non
patiar, non sinam. Magna dis inmortalibus habenda est atque huic ipsi
Iovi Statori, antiquissimo custodi huius urbis, gratia, quod hanc tam
taetram, tam horribilem tamque infestam rei publicae pestem totiens iam
effugimus. Non est saepius in uno homine summa salus periclitanda rei
publicae. Quamdiu mihi consuli designato, Catilina, insidiatus es, non
publico me praesidio, sed privata diligentia defendi. Cum proximis
comitiis consularibus me consulem in campo et competitores tuos
interficere voluisti, compressi conatus tuos nefarios amicorum praesidio
et copiis nullo tumultu publice concitato; denique, quotienscumque me
petisti, per me tibi obstiti, quamquam videbam perniciem meam cum magna
calamitate rei publicae esse coniunctam. Nunc iam aperte rem publicam
universam petis, templa deorum inmortalium, tecta urbis, vitam omnium
civium, Italiam [denique] totam ad exitium et vastitatem vocas. Quare,
quoniam id, quod est primum, et quod huius imperii disciplinaeque maiorum
proprium est, facere nondum audeo, faciam id, quod est ad severitatem
lenius et ad communem salutem utilius. Nam si te interfici iussero,
residebit in re publica reliqua coniuratorum manus; sin tu, quod te iam
dudum hortor, exieris, exhaurietur ex urbe tuorum comitum magna et
perniciosa sentina rei publicae. Quid est, Catilina? num dubitas id me
imperante facere, quod iam tua sponte faciebas? Exire ex urbe iubet
consul hostem. Interrogas me, num in exilium; non iubeo, sed, si me
consulis, suadeo. Quid est enim, Catilina, quod te iam in hac urbe
delectare possit? in qua nemo est extra istam coniurationem perditorum
hominum, qui te non metuat, nemo, qui non oderit. Quae nota domesticae
turpitudinis non inusta vitae tuae est? quod privatarum rerum dedecus non
haeret in fama? quae lubido ab oculis, quod facinus a manibus umquam
tuis, quod flagitium a toto corpore afuit? cui tu adulescentulo, quem
corruptelarum inlecebris inretisses, non aut ad audaciam ferrum aut ad
lubidinem facem praetulisti? Quid vero? nuper cum morte superioris
uxoris novis nuptiis domum vacuefecisses, nonne etiam alio incredibili
scelere hoc scelus cumulasti? quod ego praetermitto et facile patior
sileri, ne in hac civitate tanti facinoris inmanitas aut extitisse aut non
vindicata esse videatur Praetermitto ruinas fortunarum tuarum, quas omnis
inpendere tibi proxumis Idibus senties; ad illa venio, quae non ad
privatam ignominiam vitiorum tuorum, non ad domesticam tuam difficultatem
ac turpitudinem sed ad summam rem publicam atque ad omnium nostrum vitam
salutemque pertinent. Potestne tibi haec lux, Catilina, aut huius caeli
spiritus esse iucundus, cum scias esse horum neminem, qui nesciat te
pridie Kalendas Ianuarias Lepido et Tullo consulibus stetisse in comitio
cum telo, manum consulum et principum civitatis interficiendorum causa
paravisse, sceleri ac furori tuo non mentem aliquam aut timorem tuum sed
fortunam populi Romani obstitisse? Ac iam illa omitto (neque enim sunt
aut obscura aut non multa commissa postea); quotiens tu me designatum,
quotiens consulem interficere conatus es! quot ego tuas petitiones ita
coniectas, ut vitari posse non viderentur, parva quadam declinatione et,
ut aiunt, corpore effugi! nihil [agis, nihil] adsequeris [, nihil moliris]
neque tamen conari ac velle desistis. Quotiens tibi iam extorta est ista
sica de manibus, quotiens [vero] excidit casu aliquo et elapsa est! [tamen
ea carere diutius non potes] quae quidem quibus abs te initiata sacris ac
devota sit, nescio, quod eam necesse putas esse in consulis corpore
defigere. Nunc vero quae tua est ista vita? Sic enim iam tecum loquar,
non ut odio permotus esse videar, quo debeo, sed ut misericordia, quae
tibi nulla debetur. Venisti paulo ante in senatum. Quis te ex hac tanta
frequentia totque tuis amicis ac necessariis salutavit? Si hoc post
hominum memoriam contigit nemini, vocis expectas contumeliam, cum sis
gravissimo iudicio taciturnitatis oppressus? Quid, quod adventu tuo ista
subsellia vacuefacta sunt, quod omnes consulares, qui tibi persaepe ad
caedem constituti fuerunt, simul atque adsedisti, partem istam
subselliorum nudam atque inanem reliquerunt, quo tandem animo [hoc] tibi
ferundum putas? Servi mehercule mei si me isto pacto metuerent, ut te
metuunt omnes cives tui, domum meam relinquendam putarem; tu tibi urbem
non arbitraris? et, si me meis civibus iniuria suspectum tam graviter
atque offensum viderem, carere me aspectu civium quam infestis omnium
oculis conspici mallem; tu cum conscientia scelerum tuorum agnoscas odium
omnium iustum et iam diu tibi debitum, dubitas, quorum mentes sensusque
volneras, eorum aspectum praesentiamque vitare? Si te parentes timerent
atque odissent tui neque eos ulla ratione placare posses, ut opinor, ab
eorum oculis aliquo concederes. Nunc te patria, quae communis est parens
omnium nostrum, odit ac metuit et iam diu nihil te iudicat nisi de
parricidio suo cogitare; huius tu neque auctoritatem verebere nec iudicium
sequere nec vim pertimesces? Quae tecum, Catilina, sic agit et quodam
modo tacita loquitur: `Nullum iam aliquot annis facinus exstitit nisi per
te, nullum flagitium sine te; tibi uni multorum civium neces, tibi vexatio
direptioque sociorum inpunita fuit ac libera; tu non solum ad neglegendas
leges et quaestiones, verum etiam ad evertendas perfringendasque valuisti.
Superiora illa, quamquam ferenda non fuerunt, tamen, ut potui, tuli; nunc
vero me totam esse in metu propter unum te, quicquid increpuerit,
Catilinam timeri, nullum videri contra me consilium iniri posse, quod a
tuo scelere abhorreat, non est ferendum. Quam ob rem discede atque hunc
mihi timorem eripe; si est verus, ne opprimar, sin falsus, ut tandem
aliquando timere desinam.' Haec si tecum, ita ut dixi, patria loquatur,
nonne impetrare debeat, etiamsi vim adhibere non possit? Quid, quod tu te
ipse in custodiam dedisti, quod vitandae suspicionis causa ad M'. Lepidum
te habitare velle dixisti? A quo non receptus etiam ad me venire ausus es
atque, ut domi meae te adservarem, rogasti. Cum a me quoque id responsum
tulisses, me nullo modo posse isdem parietibus tuto esse tecum, qui magno
in periculo essem, quod isdem moenibus contineremur, ad Q. Metellum
praetorem venisti. A quo repudiatus ad sodalem tuum, virum optumum, M.
Metellum, demigrasti; quem tu videlicet et ad custodiendum diligentissimum
et ad suspicandum sagacissimum et ad vindicandum fortissimum fore putasti.
Sed quam longe videtur a carcere atque a vinculis abesse debere, qui se
ipse iam dignum custodia iudicarit! Quae cum ita sint, Catilina, dubitas,
si emori aequo animo non potes, abire in aliquas terras et vitam istam
multis suppliciis iustis debitisque ereptam fugae solitudinique mandare?
`Refer', inquis, `ad senatum'; id enim postulas et, si hic ordo [sibi]
placere decreverit te ire in exilium, optemperaturum te esse dicis. Non
referam, id quod abhorret a meis moribus, et tamen faciam, ut intellegas,
quid hi de te sentiant. Egredere ex urbe, Catilina, libera rem publicam
metu, in exilium, si hanc vocem exspectas, proficiscere. Quid est,
Catilina? ecquid attendis, ecquid animadvertis horum silentium?
Patiuntur, tacent. Quid exspectas auctoritatem loquentium, quorum
voluntatem tacitorum perspicis? At si hoc idem huic adulescenti optimo,
P. Sestio, si fortissimo viro, M. Marcello, dixissem, iam mihi consuli hoc
ipso in templo iure optimo senatus vim et manus intulisset. De te autem,
Catilina, cum quiescunt, probant, cum patiuntur, decernunt, cum tacent,
clamant, neque hi solum, quorum tibi auctoritas est videlicet cara, vita
vilissima, sed etiam illi equites Romani, honestissimi atque optimi viri,
ceterique fortissimi cives, qui circumstant senatum, quorum tu et
frequentiam videre et studia perspicere et voces paulo ante exaudire
potuisti. Quorum ego vix abs te iam diu manus ac tela contineo, eosdem
facile adducam, ut te haec, quae vastare iam pridem studes, relinquentem
usque ad portas prosequantur.
Quamquam quid loquor? te ut ulla res frangat, tu ut umquam te
corrigas, tu ut ullam fugam meditere, tu ut ullum exilium cogites? Utinam
tibi istam mentem di inmortales duint! tametsi video, si mea voce
perterritus ire in exilium animum induxeris quanta tempestas invidiae
nobis, si minus in praesens tempus recenti memoria scelerum tuorum, at in
posteritatem impendeat. Sed est tanti, dum modo ista sit privata
calamitas et a rei publicae periculis seiungatur. Sed tu ut vitiis tuis
commoveare, ut legum poenas pertimescas, ut temporibus rei publicae cedas,
non est postulandum. Neque enim is es, Catilina, ut te aut pudor umquam a
turpitudine aut metus a periculo aut ratio a furore revocarit. Quam ob
rem, ut saepe iam dixi, proficiscere ac, si mihi inimico, ut praedicas,
tuo conflare vis invidiam, recta perge in exilium; vix feram sermones
hominum, si id feceris, vix molem istius invidiae, si in exilium iussu
consulis ieris, sustinebo. Sin autem servire meae laudi et gloriae mavis,
egredere cum inportuna sceleratorum manu, confer te ad Manlium, concita
perditos cives, secerne te a bonis, infer patriae bellum, exsulta impio
latrocinio, ut a me non eiectus ad alienos, sed invitatus ad tuos isse
videaris. Quamquam quid ego te invitem, a quo iam sciam esse praemissos,
qui tibi ad Forum Aurelium praestolarentur armati, cui iam sciam pactam et
constitutam cum Manlio diem, a quo etiam aquilam illam argenteam, quam
tibi ac tuis omnibus confido perniciosam ac funestam futuram, cui domi
tuae sacrarium [scelerum tuorum] constitutum fuit, sciam esse praemissam?
Tu ut illa carere diutius possis, quam venerari ad caedem proficiscens
solebas, a cuius altaribus saepe istam impiam dexteram ad necem civium
transtulisti? Ibis tandem aliquando, quo te iam pridem ista tua cupiditas
effrenata ac furiosa rapiebat; neque enim tibi haec res adfert dolorem,
sed quandam incredibilem voluptatem. Ad hanc te amentiam natura peperit,
voluntas exercuit, fortuna servavit. Numquam tu non modo otium, sed ne
bellum quidem nisi nefarium concupisti. Nactus es ex perditis atque ab
omni non modo fortuna, verum etiam spe derelictis conflatam inproborum
manum. Hic tu qua laetitia perfruere, quibus gaudiis exultabis, quanta in
voluptate bacchabere, cum in tanto numero tuorum neque audies virum bonum
quemquam neque videbis! Ad huius vitae studium meditati illi sunt, qui
feruntur, labores tui, iacere humi non solum ad obsidendum stuprum, verum
etiam ad facinus obeundum, vigilare non solum insidiantem somno maritorum,
verum etiam bonis otiosorum. Habes, ubi ostentes tuam illam praeclaram
patientiam famis, frigoris, inopiae rerum omnium, quibus te brevi tempore
confectum esse senties. Tantum profeci tum, cum te a consulatu reppuli,
ut exsul potius temptare quam consul vexare rem publicam posses, atque ut
id, quod esset a te scelerate susceptum, latrocinium potius quam bellum
nominaretur.
Nunc, ut a me, patres conscripti, quandam prope iustam patriae
querimoniam detester ac deprecer, percipite, quaeso, diligenter, quae
dicam, et ea penitus animis vestris mentibusque mandate. Etenim, si mecum
patria, quae mihi vita mea multo est carior, si cuncta Italia, si omnis
res publica loquatur: `M. Tulli, quid agis? Tune eum, quem esse hostem
comperisti, quem ducem belli futurum vides, quem expectari imperatorem in
castris hostium sentis, auctorem sceleris, principem coniurationis,
evocatorem servorum et civium perditorum, exire patiere, ut abs te non
emissus ex urbe, sed immissus in urbem esse videatur? Nonne hunc in
vincla duci, non ad mortem rapi, non summo supplicio mactari imperabis?
Quid tandem te impedit? mosne maiorum? At persaepe etiam privati in hac
re publica perniciosos cives morte multarunt. An leges, quae de civium
Romanorum supplicio rogatae sunt? At numquam in hac urbe, qui a re
publica defecerunt, civium iura tenuerunt. An invidiam posteritatis
times? Praeclaram vero populo Romano refers gratiam, qui te, hominem per
te cognitum nulla commendatione maiorum tam mature ad summum imperium per
omnis honorum gradus extulit, si propter invidiam aut alicuius periculi
metum salutem civium tuorum neglegis. Sed, si quis est invidiae metus,
non est vehementius severitatis ac fortitudinis invidia quam inertiae ac
nequitiae pertimescenda. An, cum bello vastabitur Italia, vestabuntur
urbes, tecta ardebunt tum te non existumas invidiae incendio
conflagraturum?' His ego sanctissimis rei publicae vocibus et eorum
hominum, qui hoc idem sentiunt, mentibus pauca respondebo. Ego si hoc
optimum factu iudicarem, patres conscripti, Catilinam morte multari, unius
usuram horae gladiatori isti ad vivendum non dedissem. Etenim si summi
viri et clarissimi cives saturnini et Gracchorum et Flacci et superiorum
complurium sanguine non modo se non contaminarunt, sed etiam honestarunt,
certe verendum mihi non erat, ne quid hoc parricida civium interfecto
invidiae [mihi] in posteritatem redundaret. Quodsi ea mihi maxime
inpenderet tamen hoc animo fui semper, ut invidiam virtute partam gloriam,
non invidiam putarem. Quamquam non nulli sunt in hoc ordine, qui aut ea,
quae inminent non videant aut ea, quae vident, dissimulent; qui spem
Catilinae mollibus sententiis aluerunt coniurationemque nascentem non
credendo corroboraverunt; quorum auctoritate multi non solum improbi,
verum etiam inperiti, si in hunc animadvertissem, crudeliter et regie
factum esse dicerent. Nunc intellego, si iste, quo intendit, in Manliana
castra pervenerit, neminem tam stultum fore, qui non videat coniurationem
esse factam neminem tam improbum, qui non fateatur. Hoc autem uno
interfecto intellego hanc rei publicae pestem paulisper reprimi, non in
perpetuum comprimi posse. Quodsi se eiecerit secumque suos eduxerit et
eodem ceteros undique collectos naufragos adgregarit, extinguetur atque
delebitur non modo haec tam adulta rei publicae pestis, verum etiam stirps
ac semen malorum omnium. Etenim iam diu, patres conscripti, in his
periculis coniurationis insidiisque versamur, sed nescio quo pacto omnium
scelerum ac veteris furoris et audaciae maturitas in nostri consulatus
tempus erupit. Quodsi ex tanto latrocinio iste unus tolletur, videbimur
fortasse ad breve quoddam tempus cura et metu esse relevati, periculum
autem residebit et erit inclusum penitus in venis atque in visceribus rei
publicae. Ut saepe homines aegri morbo gravi cum aestu febrique
iactantur, si aquam gelidam biberunt, primo relevari videntur, deinde
multo gravius vehementiusque adflictantur, sic hic morbus, qui est in re
publica, relevatus istius poena vehementius reliquis vivis ingravescet.
Quare secedant inprobi, secernant se a bonis, unum in locum congregentur,
muro denique, [id] quod saepe iam dixi, secernantur a nobis; desinant
insidiari domi suae consuli, circumstare tribunal praetoris urbani,
obsidere cum gladiis curiam, malleolos et faces ad inflammandam urbem
comparare; sit denique inscriptum in fronte unius cuiusque, quid de re
publica sentiat. Polliceor hoc vobis, patres conscripti, tantam in nobis
consulibus fore diligentiam, tantam in vobis auctoritatem, tantam in
equitibus Romanis virtutem, tantam in omnibus bonis consensionem, ut
Catilinae profectione omnia patefacta, inlustrata, oppressa, vindicata
esse videatis.
Hisce ominibus, Catilina, cum summa rei publicae salute, cum tua peste
ac pernicie cumque eorum exitio, qui se tecum omni scelere parricidioque
iunxerunt, proficiscere ad impium bellum ac nefarium. Tu, Iuppiter, qui
isdem quibus haec urbs auspiciis a Romulo es constitutus, quem Statorem
huius urbis atque imperii vere nominamus, hunc et huius socios a tuis
[aris] ceterisque templis, a tectis urbis ac moenibus, a vita fortunisque
civium [omnium] arcebis et homines bonorum inimicos, hostis patriae,
latrones Italiae scelerum foedere inter se ac nefaria societate coniunctos
aeternis suppliciis vivos mortuosque mactabis.
M. TULLI CICERONIS
ORATIO IN CATILINAM SECUNDA
AD POPULUM